lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 32


concipiendum et amittendum sunt tardiora, quam illa, quae molliora sunt.

 

 

 

 

§ 23

P h а e n о m. 12. Particulae corporum calidorum quoniam gyran-tur, rationi itaque consentaneum est, eas motis superficiebus suis in se invicem agere, adeoque unamquamque ab alia sibi vicina pelli, eo fortius, quo motus gyratorius est pernicior. Huic repulsioni quoniam contraria est cohaesio particularum, idcirco una earum alteri derogat, atque adeo crescente motu gyratorio cohaesionem particularum minui oportet. Unde minime mirum est vi caloris solidorum etiam corporum duritiem debi-litari, imo ita infringi, ut prorsus tollatur particularum cohaesio, quorum prius in liquefactis, posterius in resolutis in vapores experimur.

 

 

§ 24

Hinc sequitur 1) liquiditatis et fluiditatis corporum causam esse motum particularum gyratorium, cujus vis repulsiva auf­fielt ad illarum cohaesionem eousque infringendam, donec vel libere juxta se invicem labi et diffluere possint, vel sublato prorsus earum nexu per auras dissipari. 2) Evaporationum et exhalationum causam plerumque in eo consistere, ut pro vario aeris statu, varia vi coneurrente calorifico, eoque centrifugo simul motu, particulae corporum avulsae dissipentur. 3) Cor­pora fluida et liquida Semper calorem in se, licet minimum, habere, quantumvis frigida appareant.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика