lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 34


§ 25

Phaenom. 13. Corpus А agens in corpus В majorem celeri-tatem motus Uli imprimere non potest, quam habet ipsum. Si igitur corpus В fuerit frigidum et immersum corpori fluido calido A; particularum corporis A motus calorificus excitabit in motum calorificum particulas corporis B; verum in par-ticulis corporis В celerior motus excitari non poterit, quam qui est in particulis corporis A, atque adeo corpus fri­gidum В immersum corpori A majorem calorem, quam A habet, concipere non posse patet. P h а e n о m. 14. Hinc autem perspici-tur ratio, ob quam stannei vasis, aqua pleni, fundum validae adeo flammae, qua alias hoc metallum facile funditur, resistere solet. Etenim quamvis flamma particulas stanni in celerrimum motum sollicitet, aqua tarnen superincumbens, cum eam cele-ritatem motus calorifici acquirere non possit, qua stanneae particulae indigent ad suam cohaesionem infringendam, retardat ergo earum motum gyratorium, nec fundi metallum permittit.

 

 

 

§ 26

Reddenda hic videtur esse etiam ratio extensionis corporum, quae plerumque cum calore eoram augeri et minui solent. Verum quoniam ea non a calore immediate, sed ab aere elastico, poris corporum incluso, proficiscitur; ad aliam ergo occasionem hujus phaenomeni expositionem reservamus. Ceterum nulla motus celeritas tarn pernix assignari potest, qua alia major mente non concipiatur. Quod cum etiam ad calorificum motum jure referri possit; caloris ergo summus et ultimus gradus possibilis re-spectu motus non est. Contra vero idem motus eousque diminui potest, ut tandem corpus prorsus quiescat, nec ulla motus diminutio ulterius subsequi possit. Summum igitur gradum et

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика