lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 40


incalescentia compellatur. Qui enim fit, quaeso, ut hieme frigi-dissimo gelu late omnia occupante, aut in gelidissimo fundo maris, * adeoque juxta hanc hypothesim, calorifica materia fere prorsus deficiente, pulvis pyrius exigua scintilla, repente nata, accensus stupenda flamma subito expandatur? Unde et qua tarn mirabili virtute ignea illa materia momento temporis contrahitur? Verum tarnen convolet ea ocissime, quacunque de causa id fiat, ex remotissimis etiam locis et pulverem pyrium accendat, expandat. Sed tum necessum erit, aut alia corpora illum ambientia advolante igne prius quam ipsum calefieri et expandi, aut ignem illum advolantem extra pulverem nec calefacere nec expandere aliquid, adeoque naturae suae oblivisci fatendum erit, quorum tarnen prius experientiae, posterius sanae rationi apertissime repugnat.

 

 

 

 

§ 30

Ceterum rerum natura ita comparata est, ut causa crescente, etiam effectus ejus augeatur, et contra, eadem decrescente, effectus quoque minuatur. Quamobrem ubi in duobus corpori-bus idem gradus caloris observatur, tum, ceteris paribus, etiam idem extensionis incrementum aut decrementum in utroque esse debet. At quanta in hoc diversitas deprehenditur! Praetereo aerem, qui a gradu congelationis ad ebullitionem aquae tertia sui parte extenditur, cum ea Interim una vigesima sexta parte totius voluminis augeatur. Ipsa ejusdem fere liquiditatis corpora, ut mercurius, aqua, Spiritus vini, et olea diversa, item et solida, ut metalla, vitrum etc. , mirum quantum discriminis habent inter extensionis incrementa in eodem gradu caloris acquisita. Ne hic tarnen majorem partium cohaesionem expansionis impe-dimento esse quis putet: quippe chalybem fortiore partium

* Boerhaave, Eiern. Chym. , par. 2, ex Sinclairi Arte gravitatis, p. 301

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика