lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 42


cohaesione gaudere, quam ferrum, nemo est, qui ignorat, majora tarnen incrementa extensionis capere, ferrum autem minora expe-rientia docuit. Sic et aurichalcum, corpus cupro durius, eodem calore magis, quam id, expanditur. Nec etiam aliqua retardatio incalescentiae a majore pondere profecta, aut quaecunque alia circumstantia, quae in diversis corporibus expansionis impedi-mento foret, fingi potest, quin exempla contraria occurrant, quae ficta destruant, quam diu expansio calefactorum ingredienti materiae tribuitur. Sed haec in diversis. At unum idemque cor­pus äliquando crescente calore in minus spatium contrahitur, e. g. aqua, ex glacie nata, est specifice gravior illa, ut etiam ad insignem gradum calefacta eandem fundum petere prohibeat Sic ferrum et pleraque alia corpora, quamdiu dura sunt, iisdem ipsis liquefactis ob majus Volumen innatant, quamvis eum gra­dum caloris nondum habeant, quo liquescere solent. Ex his autem omnibus clarissime apparet, expansione incalescentium contractioneque eorum, quae refrigerantur, calorificae materiae miram illam peregrinationem minime probari.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 31

Sed hunc pugilem, propria sua extensionis vastitate jam labefactum, alius forte qui succedit eriget, et majore gravitate nos opprimet. Nempe non molis modo, sed etiam ponderis incremento vagabundus ille ignis praesentiam suam in corpori­bus demonstrare philosophis videtur, praesertim chymicis. Celeberrimus Robertus Boyle primus, ni fallor, experimentis

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика