tiatur. Ceterum
non
absimilia experimenta instituerunt viri cele-bres Boerhaavius* et du Clos, **
quae contrarium tueri viden-tur. Prior enim ferri libras quinque et uncias
octo, ut ante ignitionem ita quoque ignitum et extinctum ponderavit, sed
nullum ponderis incrementum decrementumve deprehendit. Posterior ponderis
augmentum, quod mineralibus per calcinationem accedit, deducit a partibus
sulphureis, aeri (ut supra diximus) innatantibus, qui super mineralia ad
calcinandum exposita conti-nuo fluit, et illas igne ita resolutis insinuat; id
autem experi-mento demonstrat: nimirum quod ex regulo antimonii in aere libero
calcinato ope Spiritus vini tincturam rubram extrahi obser-vavit, qua separata,
massam relinqui ejus ponderis, quod regu-lus habebat ante calcinationem. 2)
Regulum antimonii
aliter, nempe sine augmento ponderis, calcinatum ejusmodi tincturam non
suppeditare. Firma igitur non sunt etiam illa argumenta, quae ad peculiarem
igni materiam vindicandam ex augmento ponderis calcinatorum corporum afferuntur.
§ 32
Radii solis speculo
vitreo caustico excepti et collecti non minus valide urunt, quam vivide lucent,
qua re ad oculum et quidem sole teste demonstrari creditur, calorificam
materiam seu ignem elementarem a sole profectum in foco condensari,
*
Elem. Chim. par. 2, de igne, exper. 20. ** Memoires de l'Acad. Royale
des Sciences, annee 1667.