eoque splendorem et
calorem intendi. Facile autem apparet supponi hic luminis materiam a sole
tanquam a fönte fluminis instar diffundi. Quae hypothesis ei simillima est, ac
si aerem a corpore sonoro eadem, qua sonus propagatur, celeritate quaqua
versum diffundi doceretur. Nec minus evidens est ibidem aetherem et radium
confundi, qui tantum inter se diffe-runt, quantum motus et materia inter se
diversa sunt, atque adeo ex foco speculi condensationem materiae igneae
removeri et conspirationem motus calorifici substitui posse liquet. Materiam
aetheris in foco vitri vel speculi caustici condensari qui affirmat, is, me
Judice, non aliter sentit, ac si contenderet in foco fornicis elliptici non
radios sonoros conspirare, sed materiam aeris ipsam comprimi. Ceterum focum
solarem non prop-ter majorem densitatem materiae aethereae, sed propter motum
ejus calorificum urentissimum esse focus a lunari sidere reflexo-rum solis
radiorum manifesto indicat. Is enim cum sit lucidis-simus, urentissimum
quoque esse oporteret, si ille ipse et calor a densitate materiae
proficisceretur. Sed abest calor; aut ergo materiae aethereae
condensatio, aut
conspiratio motus ejus lucidum focum efficiat. Materiae condensationem
excludere est pugnare contra hypothesim; conspirationem motus removere est
materiam igneam saepe frigidam, hoc est ignem non ignem esse, fatendum
erit. Haec
qui mente a praejudiciis libera consi-derabit, nobiscum sentiet, aestu qui in
foco causticae machinae generatur, materiam calori propriam mänime demonstrari
posse.
§ 33
Sale culinari nivi vel
glaciei rasae mixto confici solet a phy-sicis materia, frigorifica ab effectu
dicta, quod aquam sibi in vase aliquo insertam in glaciem convertere
soleat. Quod
dum