lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 62


videatur, corpora tarnen sibi admota alia fundit, alia in vapo-res resolvit; et sie insensibilibus eorum particulis in motum excitatis, sibi quoque motum alieujus materiae inesse ostendit. Equidem non ibi motus adeo negandus est, ubi nullus in oculos ineurrit. Quis enim negaret, vento impetuoso sylvam perflante, folia et ramos arborum agitari, licet e longinquo spectans nul­luni motum visu assequeretur. Quemadmodum vero hic ob di-stantiam, sie in corporibus calidis ob tenuitatem particularum motus visum effugit: in utroque enim casu angulus visionis tarn acutus redditur, ut neque ipsa objecta sub eo constituta, neque motus eorum videri possit. Sed quoniam neminem, nisi quali-tatum occultarum patronum aliquem fore arbitramur, qui calo­rem tot mutationum instrumentum otiosae cuidam et omni motu destitutae materiae tribuat, ideo superfluum esse censemus diutius hisce inhaerere.

 

 

 

§ 3

Cum autem agitatis tenuissimis materiae particulis, nullus motus sensu visus pereipitur (§ 2); ratio igitur sufficiens calo­ris continetur in motu materiae intestino. *

 

 

§ 4

Materia in corporibus duplex est, propria scilicet et pere-grina: prior corpora ipsa constituit, posterior spatiola a propria materia vacua replet. Quaeritur itaque, utra earum in motu constituta calorem gignat. Huic quaestioni ut satisfiat, excutienda sunt praeeipua phaenomena, quae circa corpora calida obser-vantur. Haec consideranti occurrit, corpora speeifice graviora

* Per motum intestinum eum intelligimus, ubi integro corpore sensibil* eodem in loco haerente particulae ejus insensibiles agitantur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика