lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 64


majorem caloris gradum recipere eumque diutius conservare, quam quae specifice leviora sunt. Ita Mercurius eodem igne magis incalescit, diutiusque calidus persistit, quam aqua. Carbo-nes fossiles validiorem dant focum, quam carbones lignorum, praecipue leviorum. Idem quoque in unico eodemque corpore, nempe aere, observatur, qui cum in superiore regione athmo-sphaerae levior sit, iisdem radiis solis minus incalescit (teste nive perpetua, montium altiorum juga occupante), quam qui in locis humilioribus reliqua athmosphaerae massa condensatus est. Porro corpora specifice graviora sunt etiam densiora specifice levioribus, consequenter sub eodem volumine majorem quanti-tatem materiae propria?, minorem vero peregrinae continent, quam corpora specifice leviora. Et quoniam ex legibus mecha-nicis constat quantitatem motus eo majorem esse, quo copiosior est materia mota, et contra; itaque si caloris ratio sufficiens consisteret in motu intestina materiae peregrinae, corpora spe­cifice leviora majorem caloris gradum reciperent, eumque diu­tius retinerent, quam specifice graviora: major enim copia pere­grinae materiae in illis quam in hisce contineri debet. Verum quoniam e contrario quantitas caloris respondet materiae cor­porum propriae; patet igitur caloris rationem sufficientem conti­neri in motu intestino materiae propriae.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 5

Non tarnen hic negatur materiam peregrinam cum propria simul moveri; verum § 34 patebit, motu materiae peregrinae aliquando praeverti motum materiae propriae.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика