§ б
Motum intestinum
triplici ratione fieri posse concipimus, nimirum: 1) si particulae corporis
ex uno loco in alium demigrant, vel 2) in eodem loco persistendo
gyrantur, vel, denique 3) per exiguum spatiolum, insensibili
tempusculo ultro citroque continuo agitantur. Prior intestini motus species
Progressivi, altera vera Gyratorii, tertia Tremuli motus nomine non
incon-grue salutari potest. Quoniam autem calor est unicus idemque effectus
naturae, quatenus calor est, unicam igitur eandemque causam proximam habere
debet, * adeoque a motibus prorsus diversis proficisci nequit. Rursum itaque
ratio reddenda est, cuinam motui corporum intestino calor sit adscribendus.
§ 7
Quod ut appareat, pro
principio ponendum est 1) eum motum intestinum caloris causam esse non
posse, si
quem in quibusdam corporibus calidis nullum fieri posse demonstrabitur; 2) nec
eum motum causam
caloris existere, quo praeditum est corpus minus calidum, quam aliud, quod
eodem motu caret. Cum vero triplex motus corporum intestinus
concipitur, quorum
alicui calorem acceptum ferendum esse oportet (§ 6, 7); exclu-
* Causas rerum naturalium
non plures admitti debere, quam quae et verae sint et earum phaenomenis
explieandis suffieiant, ideoque effectuum naturalium ejusdem generis eaedem
sunt causae, uti respirationis in homine et bestia, descensus lapidum in
Europa et in America, lucis in igne culi-nari et sole, reflexionis lucis in
terra et in planetis, inquit illustris Newto-nus
Phil. nat. princ. math. Hb.
3, p. 357.