lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 72


primum argentum Iiquatur, manifesto indicio particulas corpo­rum solidorum praecipue inorganicorum in uno eodemque loco persistere nec motu progressivo incedere, contra vero liquido­rum corporum moleculas eodem motu agitari.

 

 

 

 

§ П

Quantum autem ad motum tremulum spectat, eum in corpo­ribus, quorum particulae etiam utcunque cohaerent, fieri non posse facile apparet. Etenim eo durante particulae corporis continuo ultro citroque resiliunt a se invicem, unde fieri nequit ut inter se cohaereant, atque adeo nec in solidis nec in liqui-dis corporibus motus tremulus fieri potest, sed solum in iis quorum particulae nullo nexu vinciuntuf, cujusmodi aeris et aetheris particulas esse censemus.

 

 

 

 

§ 12

 

Videndum denique restat, utrum particulae corporum soli­dorum durante firma cohaesione gyrari possint. Ad hoc demon­strandum sufficit in mentem revocare duo marmora politis super-ficiebus conjuncta facile juxta se invicem moveri, fortissima cohaesione, qua vinciuntur, nihil obstante; item vitra lenticularia apud politores formae celerrime in gyrum actae ita adhasrere, ut ab ea juxta lineam piano contactus perpendicularem sine damno removeri nequeant. Nil igitur est, cujus gratia affirmare vereamur superficies particularum non obstante mutua cohae­sione juxta se invicem moveri, atque particulas ipsas gyrari posse.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика