lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 80


gyratorii; patet igitur ratio, cur corpus A calefaciendo corpus В refrigeretur.

 

 

§ 20

Caeterum particulae corporis В in superficie motae (§ 19) contingunt alias particulas ejusdem corporis a superficie contac­tus remotiores, quae motu suo per mutuam frictionem cum anterioribus accelerato, etiam alias sibi vicinas in gyrum agunt, et sie motus intestinus gyratorius a superficie contactus usque ad superficiem oppositam successive propagatur. Contra vero particulae corporis A in piano contactus constitutae, quoniam in motu suo retardantur (§ 19) ideoque alias sibi contiguas, hae vero alias atque alias successive usque ad superficiem contactui oppositam praepediunt; hinc perspicitur, qui fit, quod corporis minus calidi appositi corpori calido superficies in con­tactu constituta prius incalescit, quam aversa, et corporis calidi admoti corpori frigido proxima superficies prius refrigeratur quam aversa.

 

 

 

 

§ 21

Si corporis minus calidi A superficiebus oppositis admo-veantur duo corpora magis calida В et C, ab utraque super­ficie propagabitur motus intestinus gyratorius versus alteram, adeoque celerius integrum corpus A occupabit, quam si ab uno latere profectus ad alterum pertingeret admoto Uli corpore В vel C. Pariter si corpus A est magis calidum quam В et C, corpora utrinque Uli admota; motus gyratarius particularum ejus celerius retardari debet, quam si corpus A uno latere esset in contactu cum corpore minus calido В vel C. Hinc sequitur particularum motum gyratorium eo celerius intendi vel remitti,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика