lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 82


quo major superficies exponitur corpori agenti vel resistent!, et contra. Quoniam autem superficies corporum similium sunt in duplicata, soliditates vero in triplicata ratione diametrorum; igitur rursum evidens est, quare corpora calida ejusdem gene­ris sub majore volumine in eodem medio ambiente, e. g. aere, tardius refrigerantur, frigida vero tardius calefiunt, quam sub volumine minore.

 

 

 

 

§ 22

Corpora mota et quiescentia resistunt pro ratione inertiae quae gravitati proportionalis est. Particulae igitur graviores difficilius eadem vi in motum excitantur, vel motae retardantur, quam quae leviores sunt. Iterum ergo perspicuum est, unde fiat, quod corpora frigida specifice graviora in eodem medio calido tardius calefiant, calida vero in eodem medio frigido tardius refrigerentur, quam specifice leviora.

 

 

 

 

§23

Particulae corporum calidorum quoniam gyrantur, rationi igitur conseritaneum est, eas motis superficiebus suis in se invicem impingere, adeoque unamquamque ab-alia sibi vicina pelli, eo fortius, quo motus gyratorius est pernicior. Huic re-pulsioni quoniam contraria est cohaesio particularum, conse­quenter una earum alteri derogat, atque adeo crescente motu gyratorio cohaesionem particularum minui oportet. Unde minime mirum est vi caloris solidorum corporum cohaesionem debilitari, imo prorsus tolli, quorum prius in fusis, posterius in sublimati* corporibus experimur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика