lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 86


apparet solummodo est minus calidum, quam organa nostra, quibus sentimus. Ita frigidissima aqua est adhuc calida, cum glacies, in quam aqua acutiore gelu constringitur, sit illa frigidior, hoc est minus calida. Profecto si cera, quae liquescit, sit vere calida, cur igitur aqua, quae nobis frigidissima apparet, revera calida non sit, cum nil aliud sit, quam glacies liquefacta. Nec tarnen putandum est congelationem corporum summi frigoris esse criterium; etenim metalla post liquefactionem congelata sunt adhuc tarn calida, ut corpora combustibilia sibi admota accendant. Caeterum dantur corpora fluida, quae nullo gradu frigoris uspiam noto congelantur, ut sunt aer, Mercurius, Spiritus vini, succi quarundam plantarum, quae etiam hyberno tempore sub nive vigent; quorum motus intestinus progressivus quoniam dependet a gyratorio eoque semper concomitatur (§ 24), patet igitur fluida illa corpora calore (quantuscunque ille sit) et simul motu intestino gyratorio semper gaudere. Porro corpora eundem gradum caloris habere solent quo praeditum est medium, in quo illa per tempus notabile versantur. Cum vero aer sit semper calidus, omnia igitur corpora, quae ambit athmosphaera telluris, calida sunt, licet sensibus frigida apparent; adeoque summus frigoris gradus in tellure nostra non datur, nec motus gyratorius intestinus unquam cessat.

 

 

§ 28

Cum itaque motum intestinum gyratorium materiae propriae causam caloris esse argumentis ab experientia petitis demon-stratum habeamus, eumque phaenomenis calorem concomitanti-bus satisfacere viderimus; superfluum sane foret, si ad calorem producendum peregrinam aliquam materiam, vulgo calorificam seu ignem elementarem dictam, arcessere vellemus. Cum vero ista opinio in multorum animis tarn altas egit radices, tantumque inva-luit, ut passim inscriptis Physicis legas, calorificam illam materiam tum quasi phyltro quodam amatorio allectam in corporum porös

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика