lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 88


irruere, nulla habita ratione aequilibri cum externa corpora calida ambiente, tum rursus quasi horrore quodam exagitatam ex poris erumpere, eodem aequilibrio prorsus neglecto. Quamob­rem propositi ratio postulat, ut eam pro virili excutiamus.

 

 

 

§ 29

Ad demoliendam dictam hypothesim sufficeret quidem sola analogia, nimirum cum videamus, quod corpora calida exclu-dere soleant ex poris suis materiam peregrinam, cujusmodi aer est, qui ex poris ferventis aquae eliditur. Idem quoque et de peregrina illa materia calorifica censere debemus. Verum majo-ris evidentiae gratia fontes ipsi lustrandi sunt, unde haec opinio emanavit, quorum quattuor sequentes praecipui esse videntur.

 

 

 

§ 30

Et quidem primo ex eo, quod corpora calida turgeant, fri­gida contrahantur, inferri solet, materiam illam calorificam sive ignem elementarem porös corporum intrare eoque ipsa calefa-cere sämul et distendere; et contra eodem decedente corpora refrigerari una et contrahi. Verum ipsi opinionis istius fautores facile concedent, calorificam illam materiam ex poris corporum non minus libere egredi quam eosdem ingredi posse, quamob­rem rationi magis consonum est, repletis singulis interstitiis corporum superfluam materiam apertis iisdem meatibus egredi, quam inter particulas haerere et corpora distendere; non secus ut ex vesica acu perforata aerem in campanam anthliae, sub-ducto aere ambiente, egredi et vesicam ipsam haud distendi experimur. Porro expansio corporum non adeo semper est pro­portional calori, quod videre est in Mercurio et vini spiritu,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика