quorum prior magis
incalescit, minus tarnen distenditur, quam alterum; posterior e contra minus
calefieri, in majus tarnen spa-tium distendi solet. Denique corpora
nonnunquam crescente calore contrahuntur, decrescente turgent, e. g. aqua
et metalla fusa licet calore magis magisque incalescente continuo expan-dantur,
contra vero eodem decrescente contrahantur; at quum primum validiore frigore
in solidam massam congelantur, rur-sum turgent. Unde fit, quod glacies aquae,
metalla vero solida fusis supernatare soleant. Ex his evidentissime
elucet, exten-sione
calidorum contractioneque frigidorum corporum ingressum egressumque calorificae
materiae minime argui.
§ 31
Secundo radii solis
speculo vel vitro caustico excepti non minus valide urunt, quam vivide lucent;
unde rursus concludi solet, materiam calorificam, aetheriam, radios solis
seu ignem elementarem in foco condensari; ideoque splendorem et calorem in eo
intendi. Qui tarnen fit, quaeso, ut üdem radii solis a luna
reflexi, instrumentis
causticis in focum coacti, lucent quidem vividissime, ut vix ferre possint
oculi; adeoque non secus ac Uli, qui a sole excipiuntur, per hypothesim
debent esse densis-simi; calor tarnen in foco nullus sentitur. Sane si
condensatio materiae, ex qua radii solis constant, caloris causa est, oportet
igitur, ut etiam focus lunaris non multo minus quam solis sit
urentissim'us, cum
utrobique radiorum materia sit condensata. Haec difficultas non alias removeri
resolvique poterit, nisi ra-düs in utroqae foco diversi motus concedantur. Qui
quoniam intendi et remitti possunt, ad producendum calorem igitur et lucem