lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 92


cujuscunque intensitatis sufficlent, omni condensatione materiae missa. Cum itaque materia lucis (ut supponitur) condensata tum calorem potentissimum, tum vero nullum produci constet, at contra eandem motam ad quemlibet caloris gradum sufficere posse ex superius demonstratis (§ 26) sequatur; quamobrem neque aestus, qui in foco speculorum exoritur, documentum est, quo in corporibus calidis condensatio calorificae materiae sive aetheris stabiliri et adstrui possit.

 

 

 

 

 

 

§ 32

Celeberrimus Robertus Boyle Anglus primus, ni fallor, do-cuit corpora quaedam mineralia per calcinationem reddi graviora. Unde infert* partes ignis et flammae reddi posse stabiles et ponderabiles. Quod non contemnendum patrocinium materiae calorificae, quam corpora calida ingredi putant, pollicetur. Non tarnen vir ille industrius satjs se explicuit, utrum partes corporis combusti, quae sub specie flammae ab eo sursum tendunt, an vero partes materiae aethereae intellexerit. Verum si prius, nil contra nos, neque fuit etiam aliquid, cujus gratia tarn operosa experimenta instituisset, cum ignis et flammae partes, quae a corpore ardente abripiuntur stabiles et ponderabiles actu reddi etiam ex fuligine cognosci possit. Sin vero posterius demonstrare conatus Sit; tum ipsa ejus experimenta loquuntur, in sequelis, quae ex iis deductae sunt, vitium subreptionis commissum fuisse. Etenim inter alia experimenta lamina cuprea super flamma sul­phuris accensi calcinata pondus 32 granorum acquisivit; simile ponderis augmentum in argento pari ratione calcinato deprehen-sum est. Miror sane virum alias circumspectum hic non satis

* In tractatu de ponderabilitate ignis et flammae.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика