lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 94


attendisse, neque in hoc negotio mentionem fecisse acidi Spiri­tus, qui per flammam ex sulphure elicitur, et metalla penetrat, eaque accessu suo turgida et ponderosiora reddere solet. Reliqua experimenta ejus in Mantissa ad finem opusculi subjuncta majo-ris momenti esse quidem videntur, verum omni suspicione prorsus libera non sunt, cum author ipse illis praesto non adfuerit, sed saepe operatori cuidam peragenda commiserit. At esto, quod praeter partes corporis accensi vel particulas in aere circumvo-litantes accedat metallis tempore calcinationis quaedam materia, quae pondus calcium äuget. Verum quoniam calces ex igne vel flamma depromptae pondus acquisitum continuo servant calore amisso; igitur tempore calcinationis insinuatur quidem illis ma­teria, sed non calorifica. Cur enim ea in calcibus ab igne remotis naturae suae obliviscatur, nec tarn diu corpus ipsum calidum reddat, quamdiu eidem inhaeret, non video. Porro calces metal­lorum in formam metallicam reductae pondus acquisitum amit-tunt. Cum vero reductio aeque atque calcinatio eodem igne perficiatur, nulla profecto ratio reddi potest, cur idem ignis calorificam suam materiam nunc corporibus insinuet, nunc ex iisdem excutiat. Haec расе manium viri de republica litteraria bene meriti dicta sunto. Caeterum non absimilia experimenta instituerunt viri celebres du Clos* et Boerhavius, ** quae meas partes tueri potius, quam contrarium propugnare videntur. Siquidem prior ponderis augmentum, quod mineralibus per calcinationem accedit, deducit a particulis sulphureis aeri inna-tantibus, qui super mineralia, durante calcinatione continuo fluit, et dictas partes illis insinuat, idque eo demonstrat, quod 1) ex regulo antimonii in aere libero calcinato, ope Spiritus vini tinctura rubra extrahitur, qua separata, massa relinquitur ejus ponderis, quod habebat ante calcinationem, 2) regulus antimonii aliter nempe sine augmento ponderis calcinatus ejusmodi tinctu-ram non suppeditat. Alter ferri libras quinque et uncias octo

*    Memoires de I'Acad. Royale des Sciences, annee 1667.

*    Elem. Chem. Parte 2 de igne, exper. 20.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика