lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 96


ut ante ignitionem, ita quoque ignitum et extinctum ponderavit,

sed nullum ponderis incrementum decrementumve deprehen-dit.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 33

Quarto denique sale culinari nivi vel glaciei rasae admixto confici solet a Physicis materia frigorifica ab effectu suo sie dicta; nimirum quod aqua in vase aliquo Uli exposita congela-tur. Quod dum fit, nix ipsa liquescit; atque rursum ansa offer-tur concludendi, materiam illam igneam ex aqua in nivem cir-cumpositam demigrare, et accessu illius hanc liquescere, illam vero decessu ejusdem in glaciem constringi. Egregie quidem! sed restat aliquid tentandum, priusquam palmam nobis praeripi patiamur. Insere, quaeso, nivi thermometrum simul cum aqua in vitro contenta, admisce nivi salem; videbis quidem aquam in glaciem converti et mixturam frigorificam deliquescere, spi-ritum tarnen in thermometro deprimi, * magis quam in ipsa nive deprimi solet, manifesto indicio, eo ipso tempore quo aqua congelascit, mixturam frigorificam frigidiorem reddi, adeoque nul­lum ignem elementarem in eam ex aqua prorumpere.

 

 

 

 

* Nimirum Spiritus in materia frigorifica magis deprimitur, quam in ipsa nive ad mixturam frigorificam adhibita, ante admixtionem cum sale.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика