lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 101


§ 1

Postquam antliae pneumaticae usus innotuit, mirum quantum scientia naturalis cepit incrementum, ea potissimum parte, quae de natura aeris doctrinam complectitur. Proprietates enim illius, quae ante seculum prorsus ignotae fuerant, jam hodie non solum cognitas habemus, verum etiam mathematicis legibus definitas et in summo fere fastigio distinctae cognitionis constitutas mi-ramur. Quamvis autem elastica ejus vis saepius, quam reliquae proprietates illius, Physicorum scriptis celebratur, et cuilibet forum scientiae naturalis ingredienti inter palmarias rerum natu­ralem qualitates sese offert; nihilo tarnen minus causa illius nondum satis perspecta habetur, in eaque explicanda etiam cele-brium naturae scrutatorum ingenia casso molimine torsa sunt. Unde scriptores Physici plerumque intacta elateris causa in solis effectibus illius describendis acquiescunt. Aut si qui causas assignant, eae tarnen et invalido pede nituntur, et phaenomenis circa elaterem aeris observatis explicandis non sufficiunt. Plerumque autem eo ipso plane nullae sunt, quod nihil, praeter quaestionem ipsam, verbis duntaxat mutatis, in se сои" tineant.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика