lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 103


§ 2

Prae omnibus vero, quae hucusque ex Physicorum scriptis nobis innotuerunt, hypothesibus, ad explicandam vim aeris elasti-cam formatis plausibiliores essevidentur eae, quae legibus motuum centralium superstructae sunt. Non enim eadem quaestio variata phrasi involuta in illis pro causa ipsa affertur, aut quae proponun-tur a motus regulis aliena sunt. Et nos suscepto hoc negotio actum equidem ageremus, si non quaedam adhuc desiderari, aut verius exundare in plaeclaro hoc invento videremus.

 

 

 

 

§ 3

Superfluum nempe esse censemus, ut ad elateris aeris causam exponendam in auxilium vocetur ejusmodi peregrinum fluidum, qualia plerique consuetudine seculi, subtilium materiarum feracis, ducti justo saepius ad explicanda rerum naturalium phaenomena usurpare solent. Ipsius enim aeris subtilitate atque agilitate contenti, in propria ejus materia elateris causam quaerimus. Id autem non injuria facere nos aestimabit, quicunque medita-tiones nostras de caloris causa Iegit et, quae sequuntur, cum iisdem conferet.

 

 

 

§ 4

Ut vero in suscepto hoc negotio justo ordine progrediamur, a clara notione elateris aeris incipimus: idcirco et definitionem tractationi huic praemittimus atque vim illam in conatu aeris quaqua versum sese expandendi consistere dicimus. Hinc autem concludimus particulas aeris insensibiles a se invicem recedere, quamprimum remotis obstaculis re ipsa expanditur. Ubi tandem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика