lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 107


obducunt et lucis meridianae usum fere omnem aliquando pro-hibere solent.

 

 

 

 

 

§ 7

Denique ubi tantas aeris vicissitudines, rapidissimos motus, pernicissimas collisiones et fortissimas frictiones cum corporibus durissimis, premente integra atmosphaera, consideramus et Ro-bervalii experimentum, qui per 15 annos aerem valide com-pressum detinuit et tandem elaterem ejus illibatum invenit, in mentem revocamus; tum singulas particulas aeris, tarn subtiles, organicas aut compositas esse et multis partibus stupendae exilitatis, summe mobilibus indeque levissime inter se connexis constare, ne concipere quidem possumus. Idcirco quod § 5 posterius est, amplectimur nullique dubitamus particulas aeris, nempe eas, quae in exercendo elatere a se invicem recedere nituntur, ab omni compositione physica atque organica struc-tura liberas et, ut tantis vicissitudinibus ferendis stupendisque effectibus producendis pares sint, solidissimas atque nulli in-flexioni obnoxias esse; adeoque jure atomos vocari debere. Quae quoniam in res corporeas naturaliter agunt, ipsae etiam sint corporeae atque extensae, necesse est.

 

 

 

 

 

§ 8

Quod ad figuram atomorum aeris spectat, nullam equidem aliam agilitati, firmitati, simplicitati atque mollissimae aeris na-turae magis convenire posse censemus, quam quae ad sphae­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика