lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 111


habeat, disquirendum nobis incumbit. Ad hoc autem inserviet nobis proprietatum virtutis elasticae primaria: scilicet, quod aer eo majore vi elastica gaudeat, quo magis vi externa conden-satur, quoque propius atomi ejus ad se invicem accedunt.

 

 

 

§ И

Ponamus vero primum particulas aeris dispergi actione ali-cujus fluidi subtilissimi inter illas hospitantis. Quando igitur aer in vase aliquo solido in minus spatium urgetur, fluidum illud äpsum simul comprimitur aut non comprimitur. Si prius, erunt 1) latera vasis solidi subtilissimo illi fluido impervia, adeoque particulae ejus debebunt esse vix aut ne vix quidem aeris atomis subtiliores contra dicta § 10; 2) fluidum hoc aget ipsum in cohibentia vasa, adeoque non erit necessarium, ut parti­culae aeris fluido illi innatent, cum illud in effectus elateris in corpora exercendos solum sufficiat; 3) particulae illius conatum habebunt a se invicem recedendi, quare ratio hujus rei denuo reddenda erit, atque adeo proposita quaestio haud soluta ma-nebit. Sin vero posterius, tum 1) dictum fluidum in parietes vasorum etiam solidissimos nullam fere vim exercebit, quare nec in tenuissimas aeris atomos, quamcumque vim levitate et volubilitate sua facile eludentes, agere quid poterit; 2) ubi aer in vase compressus condensabitur, fluidi, quod vasa jam facil-lime penetrat, eadem densitate manente, erit atomorum aeris quantitas in majore ratione ad quantitatem fluidi, quam fuit ante compressionem. Idcirco vis fluidi pro ratione quantitatis ejus minor erit, minores quoque in atomos aeris effectus exseret; atque adeo aere vi externa in minus spatium compresso elastica ejus virtus decrescet.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика