lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 113


§ 12

Haec omnia evidentissime demonstrant vim aeris elasticam a fluide aliquo inter ejus particulas diversante proficisci non posse. Cumque dicta vis pro ratione densitatis materiae aeris propriae, caeteris paribus, crescere et decrescere soleat; dubi-tandum itaque non est illam ab immediata quadam mutuaque atomorum ejus actione proficisci.

 

 

§ 13

Corpus unum in alterum immediate agere nequit, nisi ipsum contingat; atomi igitur aeris, ubi in se mutuo immediate agunt, in contactu sint, necesse est. Porro quoniam aer noster atmo-sphaericus vi externa adactus tricesies amplius minore spatio comprehendi potest; ideirco inter atomos ejus dantur interstitia, a propria materia ejus vacua, quibus plurimae ejusmodi atomi contineri possunt; unde illae in contactu non sunt. Duae istae apparenter contradictoriae, verissimae tarnen, propositiones con-ciliari aliter nequeunt, nisi hi duo contrarii Status atomorum aeris tempore distinguantur; nempe ut ipsae alternis vieibus illos subeant. Alternatio vero istiusmodi ita fiat necesse est, ut nec in omnibus atomis simul idem Status contingat, nec sen-sibile aliquod tempus duret. Alterum enim stupendas in exten-sione mutationes saepius produceret, alterum vero efficeret, ut expansiones aeris tardae nimium et otiosae redderentur. Patet igitur atomos aeris singulas insensibilibus tempusculis cum aliis sibi vicinis confusa reeiprocatione collidi, et cum aliae in con­tactu sunt, alias tum a se invicem resilire et in reliquas vici-niores tandem ineurrere, denuo resulturas, ita ut ejusmodi fre­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика