lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 115


quentissimis reciprocisque arietationibus а se invicem continuo pulsae seorsum dispergi nitantur.

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 14

His expositis demonstrandum restat, quonam pacto atomi aereae in se mutuo ita agant, ut una alteram retorqueat. Ad hoc autem non aliud quid argumenta suggerere potest, quam ejusdem elastici aeris palmaria proprietas. Scilicet, quod notis-simum est, crescente aeris calore, etiam elaterem ejus magis magisque invalescere, decrescente vero, eundem simul debilio-rem reddi, ita ut, caeteris paribus, in summo quem novimus calore elater maximus, in minimo vero, seu frigore quod hunc usque in diem observatum est maximo, minimus constante lege deprehendatur. Unde patet, atomos aereas pro ratione aucti vel diminuti caloris per mutuum contactum fortius aut remissius in se invicem agere, atque adeo calore, si unquam fieri potest, prorsus cessante, illas omni laudata actione destitui debere. Hinc autem sequitur mutuam actionem atomorum aeris a solo calore proficisci.

 

 

 

§ 15

Calor consistit in motu gyratorio particularum corporis ca­lidi, * quidquid igitur calor efficit, a motu gyratorio particula­rum corporis calidi proficiscitur, atque adeo mutua atomorum

* Meditationes de calore.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика