lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 119


quo tendentes secundum contrarias directiones superficies ato-morum A et В arcum ga percurrunt. In casu posteriore atomi in contactu eousque juxta se procedent, donec prominentia а atomi A inciderit in cavitatem e atomi В [fig. 3]. Deinde vero sequentur omnia, quae fieri debent in casu priore.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 17

His ita comparatis, atomi aeris cum singulae sint graves, vi gravitatis ergo una supra alteram cadat necesse est. Quo facto tandem motu gyratorio celeriter rotatae post contactum statim seorsum repellentur, eo modo, ut paragrapho superiore explicavimus. Quoniam autem in tanta frequentia atomorum fieri non potest, ut quaelibet cadat in summum punctum super-ficiei inferioris atomi; idcirco actio earum repulsiva saepissime secundum lineas ad horizontem plus minusve inclinatas fieri debet, atque adeo vis aeris elastica versus omnes piagas sese

exserere.

 

§ 18

Explicatam hactenus atomorum actionem ostendunt etiam turbines, quibus pueri super glacie ludere solent. Duo enim ejusmodi turbines, in gyrum celerrime acti, postquam tardo

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика