quidem passu in
contactum admoti fuerint, rapidissime resilire solent; quae repercussio ab
inaequalitate superficierum provenit. Eae enim quo sinuosiores sunt in
contactu, eo pernicius turbines resiliunt. Id vero ter aut etiam quater inter
duos turbines fieri potest, antequam gyratione cessante concidant, quod
fit, ubi
flagellis concitari desinunt.
§ 19
Quamvis proposita hic
theoria non infirmis nititur argumen-tis, major tarnen evidentia inde nobis
elucescet, si proprietates aeris et phaenomena, quae in eo observari
solent, per
illam ita explicari potuerint, ut causae eorum clare, imo etiam distincte
percipiantur. Optima namque illa theoria est, quae non solum cum nulla
proprietate ejus rei, pro qua explicanda condita est, pugnat; verum etiam
earum explicatione non secus ac firmissi-mis utitur argumentis ipsam
corroborantibus, idcirco et nostram in sequentibus examinamus, primarias aeris
proprietates variaque
phaenomena excutientes.
§ 20
Atmosphaera constat ex
infinito numero atomorum aeris, quarum inferiores repellunt superincumbentes
atomos sursum versus tantum, quantum omnes reliquae ad summam usque
superficiem
atmosphaerae superingestae cedunt. Atomi reliquae, quo longius a terra
distant, eo minorem contra vim arietantium et gravium atomorum nituntur, ita
ut supremae ipsam superficiem atmosphaerae occupantes propria tantum gravitate
sua deorsum premantur, atque a proxime inferioribus repercussae, tamdiu in
sublime ferantur, quamdiu impetus a repercussione impressi gravitatem earum
superant. Qua tandem praevalente deorsum