labuntur ab
inferioribus rursus repercutiendae. Hinc autem sequitur 1) aerem atmosphaerae
eo
rariorem esse debere, quo remo-tior est a centra telluris, 2) aerem in
infinitum
expandi non posse: dari enim debet terminus, ubi gravitatio atomorum aeris
supre-marum vim, mutua collisione ipsis impressam, superet.
§ 21
Superficies atomorum
aeris A et В
quo
celerius percurrunt arcum ag [fig. 4], eo ocyus atomi ipsae absolvunt
distantiam ab vel fg a se invicem recedendo,
adeoque majorem celeritatem per repercussionem acquirunt, fortius in
obstantia corpora agunt, iisque remotis longius a se invicem
dissiliunt. Quoniam
autem, motis celerius superficiebus, etiam atomi aeris celerius
rotantur, gyratorio
autem motu accelerato, etiam calor increscit, * unde mirum non est aera
calidiorem majorem vim elasticam habere.
§ 22
Denique experientia
docuit, summum, qui in exteris ad hyber-num occasum solis sitis regionibus
observatur,
frigoris gradum superari rigore hyemis hujus nostrae regionis, qui tandem
sae-vissimo gelu in Jacutarum regione omnia fere fluida praeter aerem
constringenti multum cedit. Ratione autem consequimur (ut in meditationibus
nostris de causa caloris et frigoris osten-ditur), nullibi in hoc telluris
nostrae globo absolutum frigus dari posse, idcirco neque atomos aereas uspiam
a motu gyra-
Medit. de cal.