lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 129


Utrumque tarnen urgebit contra atomos aeris in porum recta tendentes. Mirum igitur non est aerem multorum corporum porös, quibus atomos ejus minores esse aliunde patet, vix aut ne vix quidem penetrare. Denique sequitur aerem eo fortius a poris corporum arceri, quo labia eorum extrorsum versus magis di-ducuntur; quod ex figura facile intelligitur.

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 25

 

Sonus tremulo motu atomorum propagatur. Verum secundum nostram theoriam elater consistit in istiusmodi motu confuso; quaeri igitur a nobis potest, cur non audiatur continuo quidam sonus a continua vibratione atomorum elastici aeris. Ad quod respondemus, sonum auri imprimi tympano vi aeris moto; eo autem quiescente id non fieri. Tympanum vero quoniam tarn externi aeris, quam interni, cavitatem ipso'munitam replentis, paribus istiusmodi tremulationibus ab utraque parte afficitur, ideo, in aequilibrio constitutum, nullo motu agitatur, nullasque ideas sonus imprimit. Quamprimum autem hoc aequilibrium tollitur, subsequuntur etiam tympani motus, sonusque percipitur. Idcirco vasculo duro et concavo auri admoto resilientium a la-teribus ejus atomorum elastici aeris tremulationes concentrantur, majore vi in tympanum agunt, quam arietationes atomorum internarum in cavitate post tympanum inclusarum, atque adeo, illo in motum hac ratione excitato, confuso quodam sono aurem . afficiunt. Qui susurrus quoniam Semper in convexis percipitur, quandocunque auri admoventur, apparet igitur manifesto, in . elastico aere atomos jugiter tremulo motu agitari.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика