lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 131


§ 26

Аёг tamdiu persistere potest elasticus, quamdiu causa ela-teris, hoc est mutua atomorum arietatio, non cessat. Contra vero sublata quocunque modo hac actione, elaterem ejus etiam tolli necesse est. Si igitur atomi aeris singulae seorsum, vel paucae simul particulis alicujus corporis inter se satis cohae-rentibus in earum interstitiis ita comprehendantur, ut nec illas a cohaesione separare nec in se invicem agere possint, aerem tum vi elastica orbari debere dubium non est. Porro cohaesione particularum corporis illius sublata, atomi aeris sibi relictae elasticam virtutem denuo recuperabunt. Et, si particulae corpo­ris, quae aerem hac ratione in poris captivum detinuerunt, diametros habent minores iis distantiis, quas percurrunt atomi aeris liberae tremulatione qualibet; tum аёг, ex poris liberatus, in spatium expandetur majus, quam quod corpus occupat, in cujus poris latitabat.

 

 

 

 

§ 27

Id vero jam olim re ipsa experti sunt viri celeberrimi et de orbe litterario optime meriti Robertus Boyle, Hermannus Boer-haave, et recentius clariss. Halesius, qui subtilem et elasticam illam materiam, ex corporibus resolutis productam, aerem appel­lare non dubitaverunt. Et nosmet ipsos multiplex experientia docuit idem, praesertim ubi ex solutione cupri, aqua forti insti-tuta, elasticum fluidum, copiose productum, verum aerem esse

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика