lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 139


Cum meditationes nostrae de vi aeris elastica in conventu Academicorum praelegerentur, monuit clarissimus Richmannus nos proprietatem aeris elastici palmariam praeteriisse; nempe ex theoria nostra rationem nullam reddidisse, cur elastica vis aeris proportionalis sit ejusdem densitatibus: tum id me dubi-tatione turbatum praetermisisse respondi, promisique me in posterum satisfacturum. Dubitatio vero hac de lege orta est primum ex inconvenientia theoriae nostrae cum illa, quam dubi-tationem tandem assertum celeberimi Bernoullii magnopere auxit.

 

 

§ 2

Deduxit nempe Bernoullius* ex ictibus globorum tormenta-riorum auram illam elastiam, quae ex pulvere pyrio accenso elicitur, aut non aerem esse communem, aut elasticitates in majore ratione crescere, quam densitates: non posse enim den-sitatem aeris, qui a pulvere pyrio inflammato oritur, esse plus quam millies densitate aeris ordinarii majorem, si pul­vis pyrius vel totus ex aere compresso compositus sit, quod ex gravitate pulveris specifica concludit. Imo elasticitatem aurae

Hydrodynamica, p. 243.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика