lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 145


§ б

Si aqua integra in cavitate globi vitrei conglaciata fuisset, vis glaciei disrumpens aestimanda foret ex piano circuli, cavi-tatem integram bifariam dividentis; sed quoniam in medio re-mansit aqua a conglaciatione libera, quae idcirco non produce-bat aerem, nec agebat in vitrum; aestimari ergo vis agens debet ex piano circuli maximi, quem habere debet globus ex crusta gla-ciali formatus, quod est aequale 41 lineis quadratis. Columna mercurii aereae aequipollens 41 linearum quadratarum basi incumbens, 28 pollices alta, ponderat grana 40242, seu libras 4 et grana 3378. Hinc si aqua in crustam conglaciata vel integra, esset aer, condensatum fuisse oporteret in circiter spatii, quod in atmosphaera occupat, ut globum hunc disrumpere po- tuisset. Unde si densitates aeris elateri proportionales essent, aquam se ipsam l\ plo specifice reddi graviorem necesse foret, cum in glaciem converteretur; quod cum absonum sit, non obscure igitur apparet cum Bernoulliana deductione nostram magnopere consentire.

 

 

§ 7

Suspectam esse materiam vitri ingenue fatemur, nempe eam rumpi posse etiam ob repentinam refrigerationem sine congla­ciatione aquae in cavitate globi. Verum tarnen hoc experimen-tum, duobus aliis globis vitreis aqua repletis et frigori expositis, repetitum fuit, eodem semper successu, cum plerique ejusmodi vitrei globi alii, cavi et ab aqua vacui, cum illis simul frigori expositi, sine ruptionis damno perstiterint. Unius diameter erat

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика