lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 147


18 linearum, cavitatis 5-| crustae glacialis crassities lineae 1, alterius diameter 17 lineas, cavitatis 5 у lineae, crusta glacialis I lineae crassa.

 

 

§ 8

Commodum clarissimus collega noster Richmannus instituit, eodem gelu durante, ad aerem vi frigoris in bombis compri-mendum experimenta, quae vi congelascentis aquae ruptae erant. Una earum a nobis mensurata fuit, quae habuit in diametro 94 lineas Parisinas, cavitatis diameter media erat 60 linearum, crusta vero glacialis 4 linearum, adeoque diameter aquae, quae ad momentum ruptionis nondum conglaciata fuit, 52 lin. Quod phaenomenon quoniam cum eis, quae ipsi experti sumus, omni ratione convenit, optime ad propositum nostrum adhiberi potest.

 

 

§ 9

Ponamus firmitatem ferri fusi, ex quo bombae parari solent, inter ferri et vitri firmitatem esse mediam, ob mixtas in Üb vitrescentes particulas cum ferreis. Quoniam ex Muschenbroecki-anis experimentis colligitur, firmitatem vitri ad firmitatem ferri esse ut 24 ad 450, erit media 237, adeoque vires ad bombam rum-

pendam requiri aequales 9041051 librae. Pollex cubicus mer-

curii ponderat grana 5048; columna igitur mercurialis, aereae aequipollens, insistens piano sectionis circuli maximi crustae gla­cialis, in globum reductae, ponderabit grana 1375159 seu libras prope 150. Hinc ad rumpendam bombam, si vel integra crusta glacialis fuisset nil nisi compressus aer, requireretur 6000 ies densior atmosphaerico, atque adeo crusta glacialis plus quam sexies semet ipsa gravior esse deberet.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика