lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 161


®

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Viro celeberrimo atque doctissimo Leonhardo Eulero illu-stris Scientiarum Academiae Berolinensis Membro et Professor! Regio meritissimo, пес поп Caesareae Academiae Scientiarum Petropolitanae et Regiae Societatis Scientiarum Londinensis Membro honorario

S. P. D.

Michael Lomonossoff.

 

 

Quanta laetitia sim affectus, acceptis humanissimis litteris Tuis, facile aestimare potest. quicunque in scientiarum studio versatur, et specimina lucubrationum suarum magnis Viris pro­bari intelligit. Nec minor voluptas hinc quoque mihi accedit, cum sentiam, quanto emolumento meo futura sit Tua, qua per comitatem Tuam frui mihi licet, amicitia. Maximas ago habeoque Tibi gratias, quod non solum consilio Tuo, mihi perquam hono-rifico, me ad explicandam nitri genesim incitare, verum etiam ansam praebere volueris ad ipsam materiam clarius perspicien-dam, in quam quidem elaborandam omnem curam atque operam confero. Robinsii Artilleriam praestantissimis commentariis а Те instructam magno cum fructu meo evolvo. Caeterum quoniam cognita genuina elateris aeris causa, vim, qua аёг in nitro con-■densatur, facilius detegi posse existimo; idcirco non abs re fore judicavi, tractationi de nitri genesi praemittere theoriam de vi . aeris elastica, quam eo jam temporis condidi, ex quo de mini-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика