mis
rerum naturalium serio cogitare
incepi, quamque reliquis, quae de qualitatibus corporum particularibus, deque
operatio-nibus chymicis concepi, ex asse congruere etiamnum depre-
hendo. Quamvis
autem ea omnia imo integrum corpuscularis Philosophiae Systema publici juris
facere
possem; vereor tarnen, ne immaturum praecocis ingenii fructum erudito orbi
obtrudere
videar, si multa nova, pleraque etiam a magnorum virorum placitis passim jam
receptis
diversa, in diem proferam. Quamob-rem necessarium esse duco, primo eorum
consilio
uti, quorum Judicium magnis rebus crebro exercitatum, et auctoritas meritis
comparata
est. Cum vero in Те, Vir humanissime, super haec omnia etiam propensam in
me voluntatem Tuam sciam; nullus itaque dubito, quin ea, quae limatissimo
judicio Tuo examinanda propono, aequo animo accipias, et ubi ea parum valido
pede niti deprehenderis, hallucinationem candide, ut soles, indicare non
graveris. Ante omnia vero id in medium producere lubet, quod primo in limine
scientiae naturalis sese offert.
Principia Chymica, atque
adeo omnia, quae per interioris Physices campum late diffunduntur, ad
c'ertitudinem reducere conanti quasi murus quidam viam praecludit, illud in
genere affirmatum, universim receptum et apud plerosque axiomatis nomen
sortitum, scilicet, densitatem materiae corporum cohaerentis proportionalem
esse eorundem gravitati. Quod equidem in corporibus homogeneis obtinere non
habeo ambiguum: qui enim dubitare possit uni pedi cubico aquae simplum, duobus
duplum et materiae et ponderis inesse, non secus ac duos pedes cubicos aeris
communis in spacium unius pedis cubici compres-sos duplicato pondere et dupla
materiae densitate gaudere. Verum id in corporibus heterogeneis locum habere
nuspiam satis evictum invenio, et, si pro vero assumo, phaenomenis-rerum
naturalium parum consonum esse deprehendo. Omnem