lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 165


assensum praebeo, cum apud virum summum Isaacum Newto-num Iego: Аёг densitate duplicata in spacio etiam duplicata fit quadruplus, in triplicato sextuplus: idem intelligo de nive et pulveribus per compressionem vel liquefactionem conden-satis (Princ. Phil. nat. math. def. 1). At iis, quae ibidem sub finem in sensu generali leguntur: innotescit massa per cor­poris cujusque pondus; subscribere nondum possum. Siquidem cum a particulari ad universale nil inferri possit: idcirco nec id, quod de homogeneis jure praedicatur, etiam heterogeneis con-venire necessum est. Quamvis autem (ibid. , libr. II, Sect. VI, prop. XXIV) demonstratio theorematis exhibetur, quo quantitates materiae ex pondere aestimari debere affirmat; inde tarnen in Universum id verum esse non video. Etenim omnis demonstra-tionis illius vis nititur experimentis circa collisionem corporum funependulorum institutis. Quae equidem omni cum cura ab eo facta esse non dubito; verum in hoc negotio vel corpora homo-diversae magnitudinis, vel heterogenea adhibuisse cum certissimum est. Si prius; nil theoremate illo verius et demon-stratione evidentius esse faterer, si in illis notio corporis, homo-aeneitatis notione esset determinata* sin vero posterius tum equidem quantitatem materiae in corporibus heteLeneis 'quae ad ea experimenta adhibuerunt, ex pondere illorum aestimavit, et id quod demonstrandum erat, jam pro vero ctssumer© susti-nuit Fateor id officere nihil legibus auibus vires corporum determinantur ex eorum celeritale conspirante cum eorundem resistentia* auocuniue enim nomine haec veniat Semper apud mechanicos pondere aestimari solet, qua communi mensura adhibita nullum errandi Dericulum circa determinandas magno-rum corporum vires timeri potesf verum tarnen in explicandis phaenomenis quae a minimis rerüm naturalium dependent id non temere admittendum esse censeo, si non in errore ver'sari velimus. Adoptata enim in Physicam hac thesi sensu generali

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика