lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 171


erit. Simili ratione de multis aliis corporibus, ex. gr. de ada-mante et mercurio, disputare possem, firmitate et gravitate eorum speeifica comparatis; sed cum his propositae thesi contra-rium possibile potius quam necessarium evincitur; quamobrem ad ea, quae graviora videntur, propero.

Effectuum phaenomena magis dilucida perspicuaque reddi cognita illorum causa, nemo dubitat, unde et gravitatis causa perspecta etiam de varietate speeificae gravitatis corporum exploratum haberi posse, dubitandum non est. Quamobrem opus est, ut, quantum proposita quaestio expostulat, de causa gravitatis pauca disseram. Non moror eos, qui gravitatem cor­porum inter essentialia eorum attributa numerant, ideoque nec in causam ejus inquirendum esse putant; sed absque omni dubio cum omnem motum atque tendentiam corporum secundum quam-cumque directionem in genere, tum etiam gravitatem, quae species est, ab omni corpore abesse, salva ejus essentia, posse statuo, non secus ac illam quantitatem motus, quae ex incremen-tis celeritatis cadentium corporum enascitur. Cum itaque ratio sufficiens adesse debeat, cur sensibilla corpora potius tendant versus centrum telluris, quam non tendant; ideirco oportet ut in gravitatis causam inquiramus. Eam vero vel ex impulsione vel ex mera attractione oriri necesse est. Impulsione corpora moveri certissimum est; mera autem attractio in quaestione ver-satur, nec valida satis argumenta desunt, quae eam ex rerum natura removent. Quae quamvis Tibi, vir doctissime, nota satis esse non dubitem, nexus tarnen gratia nonnulla hic inserere

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика