lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 179


materiae eorum ubique volumus; tum aut omnium corporum particulas fluido gravifico impervias in Universum ejusdem molis et figurae ponere, aut fluidum illud abrogare debemus. Priori stupenda rerum naturalium varietas obstat; posterius et sanam rationem offendit et qualitatibus occultis patrocinatur. Super haec id considerandum venit, quod, si mundum adspectabilem plenum materia statuimus; materiam gravitate carentem admittere debemus; alias enim omnia corpora in fluido aethereo nec ascen-dere nec descendere vi gravitatis possent. At si materiam gravitate carentem concedimus, necessario a majori concludendum erit, dari diversas materias gradu gravitatis specificae aliis materiis cedentes. Quod etiam loquitur analogia aliarum qualitatum, quibus corpora sensibilia gaudent: quippe lumen cum tolli de corpore possit, variat etiam gradu intensionis. Sic de sono, elatere, sapore et reliquis notissimum est.

Si itaque statuere velimus gravitatem corporum specificam differre pro ratione superficierum, quas corpuscula fluido gravi­fico impervia eidem opponunt; tum non solum memoratae supe-rius difficultates sublatae erunt omnes, verum etiam amplior via aperietur cum ad pleraque phaenomena dilucidius explananda, tum etiam ad naturam minimorum corpusculorum examinandam. Etenim posita summa superficierum corpusculorum auri fere vicesies majore, quam summa superficierum corpusculorum aquae in aequalibus voluminibus, erit aurum vicesies fere gravius,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика