lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 181


quam aqua, manente eadem materiae densitate. Ne hic autem mihi objiciatur, porös auri a subtilitate corpusculorum ejus de-bere esse tarn angustos, ut corpuscula aquae, quae ob minorem ejus gravitatem majora sunt, atque adeo etiam aquae regiae particulae, eos penetrare non possint; dico aquam regiam ingredi solum eos auri porös, qui sunt inter corpuscula hujus metalli mixta, hoc est concreta ex principiis heterogeneis, inter quae aqua regia non penetrat, alias enim miscibilia auri dissolveret, adeoque ipsum prorsus destrueret. Porro hujus theoriae auxilio removetur prorsus illa de igne in corporibus calcinatis fixo opinio. Quamvis enim nullum sit dubium, particulas ex aere, super corpus calcinandum continuo fluente, illi immisceri et pon­dus ipsius augere; verum si experimenta in occluso vase facta proferantur, cum aucto etiam calcinati corporis pondere; respon-deri poterit, cohaesione particularum per calcinationem sublata, latera illarum, quae antea contactu erant occupata, jam libere fluido gravifico exponi, ideoque. fortius ad centrum telluris premi. Denique nec inutilem fore hanc theoriam puto ad magni-tudinis rationem inter corpuscula corporum diversi generis inqui-rendam, si nempe mixtio, situs et figura illorum aliunde inno-tuerint. Sed haec exempli gratia producere tantum lubuit. Plura offerrem, si me jam plus satis prolixum hic fuisse non viderem. Addo tarnen, juxta probata superius aerem multo gra-viorem aqua esse debere, si quando corpuscula ejus sunt in situ summe denso. Ea enim sunt minora aquae particulis, quia porös ejus ingrediuntur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика