Haec sunt, vir
Celeberrime, quae jam per aliquot annos volvo, quaeque mihi obstant, quo
minus ea, quae, investigando causas qualitatum particularium profeci, in
unum systema redigere atque publici juris facere possim. Tuo autem acutissimo
judicio ex hoc labyrintho me extricatum iri non dubito. Accipe, Vir
incomparabilis, ea, qua praeditus es, animi aequitate hasce meditationes
meas, mihique favere perge. Vale.
Dabam Petropoli die 5 Julii stili
vet. A. S.
1748.