lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 212


ipsius non ita arduam explicatu fore censemus, quam ideo in altero capite* enodamus. Tertium caput expansivam nitri virtutem exponit. Fundamenta vero Chymica, quibus explicatio-nem hujus thematis superstruimus, sequentia sunt.

Fundamentum Ib

Corpus mixtum ex illis miscibilibus constat, in quae resolvitur per Analysim et ex quibus per Synihesim compo-nitur.

Asserti veritas ex idea totius et partium clarissime percipitur, nec demonstratione ulla indiget. Monemus tarnen in Chymicis Synthesim nonnunquam" certiorem esse Analysi, imo solam ad demonstranda miscibilia sufficere. Illam vero in mixtis, quo­rum miscibilia ipsa sunt corpora mixta, nonnunquam pro ratione mediorum, quae ad miscibilia secernenda adhibentur, non ita esse tutam, cum pro eorum diversitate diversa miscibilia exhi-beat. Ita destillatione vegetabilium longe alia miscibilia eliciun­tur, quam quae eorundem fermentatio s'stit. Verumtamen cum synthesi concurrens non parum auctoritatis illi adfert, magnam acquirit sibi.

a Зачеркнуто recenseamus.

ь Зачеркнута первоначальная редакция:

Corpora mixta о m n i u m n a t u г а e r e g n о r u m naturae constantex iisdem miscibilibus et differunt sola m i x-tione. Veritatem hujus theseos ut quotidiana experientia, ita quoque fidissima experimenta chymica manifesto indicant. Vegetabilia enim per nutritionem in animalem substantiam transmutari nemo dubitat; et a hac plantarum vegetationem animalium excrementis et ipsis partibus eorum putrefactis promoveri notissimum est; mineralium per carbones animales et vegetabiles ex caicibus in pristinam formam reductio, sulphuris ex acido 01i per carbonum admixtionem regeneratio, ex plantarum cineribus elicita metalla, lapidum in visceribus animalium concretio, vitrificatio cinerum ex regno animali et vegetabili, omnium vero corporum exhalationes a calore, fermentatione et combustione profectae, per aerem diffusae plan-tis atque animalibus absorbtae et in succum et sanguinem conversae misc. . . principiorum per omnia naturae regna palam loquuntur.

° Зачеркнуто tutiorem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика