lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 214


Fundamentum II

Inter principia homogenea et corpora mixta, eodem prin­cipe magis abundantia, datur mutuus quidam consensus, quo lubentius inter se, quam cum heterogeneis, combinantur et juxta se invicem serpendo permiscentur; qui tarnen a mera cohaesione differt, cum per eam particulae in contactu positae solum constringantur. Нас ratione aquosa cum aquosis, oleosa cum oleis, vitrescibilia cum vitrescentibus, metallica cum metallis-avidius combinantur. " Contra vero heterogenea quamvis inter se satis cohaereant (ut in aquae guttis, oleo delibutae tabulae et ad terram pronae adhaerentibus, satis magnis, " videri potest), tarnen particulae eorum aegre se mutuo penetrant et vix com binari possunt. c Hoc autem quo modo concipiamus, paucis. hic depingere alienum esse non judicamus, praesertim cum in quibusdam hypothetice interiusd explicandis id adhibeamus. Particulas corporum per contactum cohaerere, in confesso est apud omnes. Ex Boyleanis vero animadversionibus easdem intestino motu gaudere omnes constat, quem motum in quibus­dam progressivum, in omnibus autem gyratorium existere, peculiari tractatione, magnis viris probata et mox publici juris facienda, "5 demonstramus. His ita comparatis, sit particula С [fig. 1] per contactum adhaerens superficiei AB corporis alicujus. Moveatur circa axem suum motu gyratorio ex a versus. b; tum si inter superficies in contactu E nulla exoritur fri-ctio, corpusculum С movebitur in gyrum ad contactus punctum

 

a На полях приписано [одно слово нрзб] все смешение квасить. Нос modo virulentia etc.

b Зачеркнуто perspifci].

c Зачеркнуто Hoc autem ut ab occultarum qualitatum specie alienum sat[is] esse ostendamus, clarius naturam catholici hujus phaenomeni explicemus, sequentia subjungimus. Далее весь текст до конца Fundamen­tum II в черновике зачеркнут.

d В черновике inferius.

0 В черновике слова magnis viris probata et mox publici juris faci­enda зачеркнуты и вместо них написано jam publici juris facta.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика