lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 244


tempore arcte associari possit. . Putrefactionem vegetabilium praecedit Semper fermentatio, qua maxima pars acidi dissipatur. Hinc fit, ut animalium partes et putrefacta vegetabilia nullum fixum alcalinum salem dant post incinerationem elutriandum; quod fortissimum est pro nobis a contrario argumentum. Nec parum ponderis propositae thesi addit acidorum spirituum cum lixiviosis salibus vehemens ebullitio et incalescentia, quae olim eorum odium et pugna, nunc autem verius amor et avidissimus in mutuum amplexum impetus vocatur, quem ex miscibilium congruentia proficisci procul dubio est (fund. 2).

 

 

§ 15

De horum miscibilium in corpore lixiviosorum salium unione neminem equidem dubitaturum putamus. Verum tarnen tertium miscibile phlogiston principium inter principes doctrinae viros in quaestione versatur. Clarissimi enim auctores Stahlius et Neumannus id in fixis alcalinis salibus contineri asseverant; contra alii, praesertim clar. Bourdelinus * singulari commen-tario idipsum negat. Priorem sententiam experimenta et imme-diata ex iisdem judicia, posteriorem b subtiliora ratiocinia expe-rimentis munita tuentur. Equidem affirmativae veritas ex eo colligitur, quod ad productionem alcalium « oleosa materia ne-cessario requiratur, neque eorum genesis sine pinguedine unquam contingat. ** Undea inflammabili substantia per spiritum vini ex vegetabili corpore extracta, minor clavellatorum cinerum copia ex illius cineribus elicitur, quam si extractio non

a Зачеркнуто mixtione.

b Зачеркнуто eadem ipsa ut et alia experimenta nec. 0 Зачеркнуто pinguis. a Зачеркнуто ad aquae.


* Memoires de l'Ac. R. d. S. a. 1728. ** Stahl, Zymot. c. 12. Neum. de alcali.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика