nem cum acido in neutrum salem mutatus
delitescit; idcirco praesentiam inflammabilis principii ad constituendum
alcali necessariam non esse concludit et ipsis experimentis Stahlii et Neumanni
eorum hypothesim demonstrari posse negat. Acidum pingui substantia involutum
rapi et per ignem in auras dissi-pari ostendit ex Lemmerii experimento, quo
acidum vitrioli in colcothare post destillationem residuum affuso oleo
separavit.
§ 17
Oppositas has et
utraque ex parte non invalidis argumentis munitas opiniones ubi attentius
consideramus, utramque partim veram, partim non ita veritati consonam esse
deprehendimus. Idcirco veritatem amplexi utramque hic conciliamus, et primo
cum Stahlio et Neumanno agnoscimus: alcalinos sales habere in mixtione sua
phlogiston principium; diversa tarnen propor-tione ad reliqua
miscibilia. Secundo cum B. urdelino
assevera-mus, alcalinum salem fixum ex planus incineratis generari
non pro ratione pinguis earum materiae, quae mixtionem illius ingreditur, sed
ipsa mediante illum ab acido plantae volati-liore liberari et nudum sisti. Haec
autem ut rite * demonstre-mus, ъ alcalinorum salium
diversa natura expendenda est, quorum praecipui sunt sal tartari et sal
lixiviosus plantarum.
§ 18
a Зачеркнуто
expendam[us]. ь Зачеркнуто praecipuorum.
|
Tartarus generatur ex spirituosissimo uvarum
succo post
ejus perfectam fermentationem. Habet autem phlogiston vali