lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 252


phlogiston principium in mixtione sua possidere. Caeterum sales plantarum lixiviosi quamvis etiam cum pinguedine in sapones abeant, eoque phlogiston sibi inesse ostendant; cum spiritu tarnen vini rectificatissimo vix aut ne vix quidem junguntur, nec ullam coloratam pinguem tincturam cum eo exhibent. Quae omnia ut et initio hujus paragraphi proposita aperte loquun-tur: sali, tartari et lixivioso plantarum phlogiston principium inesse, et quidem priori copiosius, quam posteriori. л

 

§ 19

Planta, ante combustionem exsiccata, concisa b in frusta et spi­ritu vini eousque macerata, donec eum tingere desinat, tandem in cineres combusta, per elutriationem dat parum aut nullum salem alcalinum. fixum purum, sed medium. Quoniam autem sal ille medius ex acido et alcali constat, sequitur, 1) genesim salis alcalini fixi extracta resinosa substantia non impediri, adeoque dictam pinguedinem ad constituendum alcali nil contribuere, 2) quoniam resina, in planta existente, per nullam extractionem elicita, post incinerationem sal alcalinus, acido amisso, relin- quitur purus, acidum hoc, resinosa substantia irretitum, calore dissipari patet. Et hactenus Bourdelini sententia vera est. Caeterum ex iisdem non sequitur in mixtione alcalinorum salium phlogiston existere nullum, praesertim cum vini spiritu extraha-tur, modo phlogiston volatilius, fixiore, quod post extractionem in planta adhuc flammam excitat, relictod quod[cum]que alcali cinerum ingredi possit.

 

 

 

 

я Зачеркнуто Et hoc ipsum est quo alcalini sales in terris naturae alcalinae et absorbentibus deformat quae.

b В черновике после exsiccata написано concisa.

0 В черновике приписано на полях quae per ^4 extracta.

л В черновике фраза заканчивается словом relicto.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика