lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 286


§ 39

His tarnen reclamare audio viros auctoritate graves, meritis magnos, * potiusque asseverare, nitri spiritum ex aere esse deri-vandum. Quorum sententiam cum omnibus Chymiae cultoribus notam, imo a plerisque receptam esse sciamus; idcirco sine culpa eam hic praeteriri non posse judicamus, praesertim cum ea prorsus falsa esse non videatur. Siquidem acidum spiritum, imo vero nitrosum aereo elemento vehi inde satis constat, 1) quod ignivomi montes, sulphurea materia consumpta, copiosum eructent, ut et cryptae subterraneae emittant; 2) quod plantae odoriferae et acido succo turgidae vegetatione et" fermenta-tione haud parce eundem exhalent. Vitriolicum ex priore, ex posteriore fönte nitrosum acidum emanare, non obscure colligitur. Mirum igitur non est nonnunquam contingere, ut alcalina et terrea absorbentia corpora, diutius exposita aeri, praesertim qui vicinorumb vegetabilium halitu impraegnatus est, spiritum nitri imbibant, eoque fieri possit, ut cineres, verno tempore in loco umbroso aeri per septimanas expositi, nitri aliquid exhibeant, ** et spiritus salis ex veteribus tegulis destil-latus aurum solvat. ***

 

 

 

§ 40

Quantum vero abest, ut aereum acidum solum cumulos, ad nitrum procreandum congestos, impraegnet, vel exinde con-cluditur, 1) quod alcalia sola ad illos construendos non adhi-beantur; 2) quod omne alcalinum purum facilius caperet nitrosum spiritum ex aere, quam heterogeneis permixtum, cujus tarnen

* Stahl, Fund. Chym. De nitro, § 25, et Henkelius in Pyritologia. ** Stahl in tractatu de salibus. *** Idem in Fund. Chym.

a Зачеркнуто putr[efactione]. b В черновике viciniorum.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика