lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 288


contrarium quotidie observatur; 3) quod Lemmerius calce viva, sale tartari et terra nitrifera, sollicite eluta, aeri libero exposi-tis et a sole munitis, per duos annos et amplius ne vestigia quidem nitri produxerit. * Porro, quoniam acidum nitri ex fer­mentatis in massa nitrifera vegetabilibus natum in vicinia vola-tilis alcali ex putredine animalis materiae in eadem massa natum praesto esse solet. Cur igitur per atmosphaeram dissipatum derivetur, ratio nulla reddi potest. Sed cur aeri libero materia exponatur, forte quaeris? Ut animalis materiae putrefactio, vegetabilis fermentatio facilius succedat, respondeo. Aere enim libero excluso utraque impeditur.

 

 

 

 

 

 

§ 41

Quando" sali ammoniaco admiscetur alcali fixum, acidusb spi­ritus, sale volatili deserto, cum fixo alcali conjungitur, ut patet ex destillatione spiritus salis ammoniaci. Id autem cum omnibus mediis salibus volatilibus, atque adeo cum nitro volatili fieri, nemo Chymicorum dubitabit; hinc elucet, lixivium, ex terra nitrosa elutriatum, non aliam ob causam per cineres transcolari, quam ut illorum alcali nitrosum spiritum in se recipiat, volatili alcali excusso, et cum illo in fixum et verum nitrum per incoc-«onem et crystallisationem convertatur. Нас autem synthesi rursus confirmatur ad nitrum constituendum alcalinum salem fixum necessario requiri (§ 3). Quamvis autem quantitatem cine-rum, ad transcolandum lixivium adhibitam, et nitri inde producti copiam consideranti paradoxum videri possit, quod major copia

* Memoires de I'Acad. a. 1717, p. 39 et 43.

a Зачеркнуто nitro volatili. b Зачеркнуто nitri.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика