lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 290


alcalini salis ad eam quantitatem nitri constituendam requiratur, quam adhibiti cineres aquae reddere solent; mirari tarnen desi-net, quamprimum perpenderit, » massae nitriferae lixivio copio­sius alcali ex cineribus extrahi posse, quam aqua.

 

§ 42

Ex nitroso lixivio repetita incoctione separatur sal commu­nis (§ 32), quem tarnen ex pura massa nitrifera extrahi non memorant. Generatur igitur simul cum nitro fixo, adeoque acidum salis, in nitrosa massa in cumulis natum (quod praesertim contingit, cum fimus recentior accedit), cum fixa alcalina mate­ria eodem loco ac tempore, ac spiritus nitri, conjungitur. Cum verum salis acidum alcalinum salem cinerum simul appetens generationem nitri fixi turbare possit, aliud alcali conveniens requiritur, quo irretitum adolescenti nitro impedimento non sit. Nullum autem cum ejus natura magis congruit, quam alcalina calcarea substantia, quacum potissimum salem communem constituit. * Hinc fit, ut calx viva ad parandum lixivium nitro­sum adhibeatur (§ ), quae salinum spiritum, a nitroso disso- ciatum, in se recipiat, et in communem salem concrescat, et insuper partem substantiae suae tenerioremb ad nitri corrosivi-tatem obtundendam tribuat (§ 29).

 

 

 

§ 43

His ita comparatis, haud arduum erit explicare ea, quae in lixivio materno observantur. Quippe quod magnesia acido pariter ac alcali praecipitetur, mediae naturae illud existere et

a Зачеркнуто nitroso.

b Зачеркнуто ad nitrum obtundenfdum].


* Clariss. Pott, in dissert. de sale com[muni].

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика