acido atque alcali
constare patet. Alcali esse fixo lixivioso debilius, quia eo
praecipitatur, apparet.
Similiter et acidum vitriolico minus robustum esse, ex eadem ratione sequitur.
Alcali volatile, quod ab acido nitri sal alcalinus cinerum excus-
sit, incoctionis
igne dissipatum esse procul dubio est. " Hinc autem sequitur alcalinam
calcaream substantiam, acido solutam, laudatum lixivium constituere, adeoque
affuso alcalino potenti-ore sale pulverem album calcis praecipitari. Acidum
vero in hoc lixivio, cum sit debilius vitriolico, nitrosum ergo vel sali-num
est. Verum quoniam hoc parcius in tota massa nitrifera continetur, et
lixivium maternum fumos rubros foetidos (§ 32), nitrosos certe, inspissatum et
ustum emittit, 1'
idcirco lixivium illud ex calcis vivae substantia teneriore alcalina in acido
nitri« dilutiore soluta constare patet, consultoque nitri confec-tores
agere, quod
per recentes cineres illud transcolent, ut cum alcalino sale fixo unitum in
nitrum abeat.
§ 44
» Зачеркнуто
Hinc nullum aliud alcali
supponi potest praeter calcaream subtilem alcalinam substantiam.
b Зачеркнуто haud obscuro
indicio.
Зачеркнуто diluto aqua.
d Зачеркнуто Observarunt jam.
8 Зачеркнуто ad volatile
nitrum producendum.
|
Nulla autem re magis
confirmari explicationem
hanc nostram posse censemus, quam ejusmodi nitri confectionibus, quae juxta
illius ductum instituantur cum emolumento laboris et temporis a et a
quibus removeantur ea, quae alias passim in usu sunt et secundum nostram
theoriam excludi possunt, in qua6 nil nisi simultanea vegetabilium
fermentatio et putrefactio animalium requiritur ad producendum nitrum volatile.
Quod si minoris temporis indiga methodo confici possit, incoctio et
crystallisatio