lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 298


et fortissima expansione mirum quantum superet. Illud propter inflammabile principium acidi nitrosi explicatu arduum non est; hoc vero plus industriae et circumspectionis requirit, praesertim cum ex hactenus explicata nitri natura perspici non possit. Cir-cumspicienda igitur sunt alia naturae phaenomena, quaerendum-que est, utrum aliquod occurrat, quod cum nitri effectu con-sentiat ad ipsumque explicandum jure adhiberä possit. Nullum autem phaenomenon expansivam nitri virtutem refert magis, quam ex violenta compressione prosiliens аёг, laxatis vel ruptis repagulis. Unde et sclopeta pneumatica pyriorum in modum confecta, vi quidem inferiora, similitudine tarnen effectus ex asse cum iis conveniunt. Haec inter se conferenti et ingenium natu­rae, quae ut varietate effectuum prodiga, ita causis parcissima est, 8 consideranti facile occurrit, expansivam nitri virtutem ab aere ex poris illius ob destructionem ejusdem liberato profi­cisci. Id autem etiam Stahlium suspicatum fuisse arbitramur, * qui in nitro aerem vaporosum contineri et, cum alia corpora illo praecluso extinguantur, nitrum suum sibi aerem suppedi-tare affirmat. Haec praecursoria conjectura ut rite examinetur, diligentiore aeris, in poris corporum inclusi, scrutinio opus est.

 

 

 

 

§ 48

Corpora per destructionem elasticum fluidum, aeri similli-mum, producere ex nobilissimi Boyiii experimentis satis est notum, quem experientissimus ille vir aerem factitium appellare solebat. ** Post eum Boerhaavius eundem absolute aerem nun-

*    De nitro, cap. 1 et 3.

*    In experimentis novis physico-mechanicis.

 

Зачеркнуто existimantL

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика