lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 300


cupare поп dubitavit, quem in corporibus adeo copiosum hae-rere asseruit, ut in aqua majorem esse ipsa aqua pronunciaverit* Deficiebant tarnen experimenta, quibus haec veritas ita confir-maretur, ut nulla superesset dubitatio, donec celeberrimus Haie-

sius indefessa industria ** поп solum id efficeret, sed et quantitatem aeris, angustiis pororum inclusi, in plerisque corporibus determinaret. . Id, quo verus aer in poris corporum copiosissimus demonstratur, sequens est experimentum. " Factitium aerem ex calculo humano pro-ductum servavit laudatus auctor per tres annos, sed nullam mutationem potuit notare. Specificam ejus gravitatem invenit cum aere communi eandem, eundem uträusque elaterem deprehendit; insuper per plures dies compressione domatus factitius aer nullam elateris fecit jacturam. *** Nos, . quamvis alio modo in hoc inquisivimus, поп absimilia tarnen observavimus phaenomena. Ex commixtione enim alcalium cum o°o фіі» spiritu nitri et aliorum acidorum, item ex solutionibus metallorum copiosissimum hoc fluidum et saepe plus quam centuplo majus materia adhibita obtinuimus omnique dote aeri simillimum esse deprehendimus. Ut vero vapores, quibus expan-sio hujus fluidi a plerisque tribuitur, ab eo secernerentur, per lixivium alcalinum perque ^ transcolavimus. Unde purius fluidum natum aeri simillimum etiam per menses servatumb mansit» Contrahebatur frigore, calore expandebatur, pressum cedebat, . remota vi pristinum volumen recuperabat, per aquam et alia

*    Elemente Chym, t. 1, p. 2, De aere.

*    Statica vegetabilium.

'* Haies. , Stat. vegetabil. В черновике: ibidem, exp. 121.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика